monumenta.ch Petrus Blesensis Show Session Trace
Search in Petrus Blesensis, Epistulae and in Codex Cod. Guelf. 707 Helmst. 
 A,a     HELP
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA XVI. AD EPISCOPUM QUEMDAM IAM GRANDAEVUM.
Edition: J.-P. Migne PL207, Paris, 1855
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
Missing Text
(18)
  bnf14764.18-b7 bnf2607.58 v-a10 EPISTULA XVI. AD EPISCOPUM QUEMDAM IAM GRANDAEVUM.
1 Veniens et inveniens vos tot negotiis implicitum, tot circumvallatum turbis hominum, tot occupationibus ad tam diversa distractum, condolui vobis, et concussa sunt viscera mea pio compassionis affectu. Quis enim sustineat patienter, ut tam nobilis anima spiritualibus doctrinis imbuta sub quodam velamine libertatis in opus servile degeneret?
2 Animam siquidem, quae tot labyrinthis intricata est, necesse est frequentius ancillari; non enim solummodo habitatio terrena hanc deprimit, sed et ipsa ad terrenorum inquietudinem se diffundit, ut cum Ieremia dicat: Effusa sunt in terram viscera mea. Et cum Ezechiele : Terra erat usque ad fenestras, et fenestrae clausae, sic coelum mutatur in terram, aurum in scoriam, spiritus in carnem.
3 Carnalis homo deprimit spiritualem, et draconem Moysi dracones Pharaonis absorbent. Loquar ergo, quia si tacuero, os meum condemnabit me. Rogabo ut dominum, monebo ut patrem; et si animam eius ad notitiam suae conditionis alias revocare non possum, utar cantico amoris, et dicam: O pulchra, si te ignoras, egredere post gregem sodalium tuorum. Nemo enim se novit, donec dies suos recogitet, eundo recordatione post gregem et multitudinem commissorum.
4 Loquar itaque, et de sollicitudine vestra importabili aliquid imminuam, aut eam omnino exstinguam, et aliquid eruditionis, et aedificationis infundam. Sunt enim in candelabro tabernaculi, infusoria, exstinctoria et emunctoria. Ero autem trangressor Dominicae legis, si sustineam, quod nemus iuxta altare Domini crescat, quod circa ecclesiae rectorem sollicitudinum multitudo silvescat. Maius est omni thesauro, quod in discrimine ponitur certo.
5 Impretiabile et super omnem aestimationem est, quod quasi sub iactu aleae aeternae perditioni exponitur. Abigendae omnino sunt scenicae istae meretriculae, sirenes usque in exitium dulces, muscae exterminantes suavitatem unguenti, mures ebullientes

ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion
   

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik