monumenta.ch > Thomas de Aquino > ubbFII29.24v > bnf10341.180 > bsbClm5126.407 > bke1009.43r > sectio 4
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 16, 4
Loquar itaque, et de sollicitudine vestra importabili aliquid imminuam, aut eam omnino exstinguam, et aliquid eruditionis, et aedificationis infundam. Sunt enim in candelabro tabernaculi, infusoria, exstinctoria et emunctoria . Ero autem trangressor Dominicae legis, si sustineam, quod nemus iuxta altare Domini crescat, quod circa ecclesiae rectorem sollicitudinum multitudo silvescat. Maius est omni thesauro, quod in discrimine ponitur certo.