monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 16, 1
Veniens et inveniens vos tot negotiis implicitum, tot circumvallatum turbis hominum, tot occupationibus ad tam diversa distractum, condolui vobis, et concussa sunt viscera mea pio compassionis affectu. Quis enim sustineat patienter, ut tam nobilis anima spiritualibus doctrinis imbuta sub quodam velamine libertatis in opus servile degeneret?