monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 16, 5
Impretiabile et super omnem aestimationem est, quod quasi sub iactu aleae aeternae perditioni exponitur. Abigendae omnino sunt scenicae istae meretriculae, sirenes usque in exitium dulces, muscae exterminantes suavitatem unguenti , mures ebullientes de terra, ut corrodant extales eorum qui ponunt arcam Domini, id est administrationem ecclesiasticam, iuxta Dagon ; qui temporalia non minus quam spiritualia, et forte diligentius administrant.