monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 131, 4
Immundus etiam spiritus domum vacantem invenit, et frequenter ad habitandum in ea septem spiritus nequiores se assumit . Propter hoc ambis honores, auram gratiae popularis adoras, atque magnatum consiliis te officiose immisces: et haec omnia gentes inquirunt. Displicet mihi, si, ut mundo placeas, Deo displicere non times.