monumenta.ch > Donatus > sectio 4 > Hilduinus Sandionysianus > sectio 88 > Eusebius Caesariensis Hieronymus Stridonensis > sectio 31 > sectio 568 > sectio 38 > sectio 13 > sectio 19 > sectio 6 > sectio 4 > Fabius Planciades Fulgentius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 16, 3
Carnalis homo deprimit spiritualem, et draconem Moysi dracones Pharaonis absorbent . Loquar ergo, quia si tacuero, os meum condemnabit me. Rogabo ut dominum, monebo ut patrem; et si animam eius ad notitiam suae conditionis alias revocare non possum, utar cantico amoris, et dicam: O pulchra, si te ignoras, egredere post gregem sodalium tuorum . Nemo enim se novit, donec dies suos recogitet, eundo recordatione post gregem et multitudinem commissorum.