monumenta.ch Petrus Blesensis Show Session Trace
Search in Petrus Blesensis, Epistulae and in Codex Cod. Guelf. 707 Helmst. 
 A,a     HELP
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIV. AD WILLELMUM ELECTUM S. MARIAE. (A.
Edition: J.-P. Migne PL207, Paris, 1855
EPISTULA CXXXIV. AD WILLELMUM ELECTUM S. MARIAE. (A. D. 1196.)
(37) et Catoni posset bonos mores excutere turpium conversatio frequens, et dissimilium multitudo. Verbum Apostoli est: Non ignoramus astutias Satanae [II Cor. 2.],cui ex hoc ipso datur opportuna et multiplex malignandi occasio, quia incircumcisi obsederunt vos, et habitatis quasi in medio Chananaei.
38 Inter claustrum vestrum, et forum, modica protenditur intercapedo parietum. Habitatis quasi in medio Babylonis: et mirum, imo miraculum est, si sabbatum quietis vestrae non turbat tumultuatio popularis. Ita estis saecularium importunitate obsessi, ut cum lamentatore propheta deplorare possitis: Aedificavit hostis in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
39 Conclusit vias meas lapidibus quadris: ursus insidians factus est mihi, leo in abscondito, semitas meas subvertit, et posuit me desolatam [Thren. 3.].Habitatis in medio populi polluta labia habentis, qui vobis verbum illud derisorie frequenter adaptant: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum [Psal. 105.].Utinam advolet unus de seraphim, et sumpto calculo de altari in eis rubiginem cordium, et scoriam purificet labiorum [Isai. 6.].Vos autem circumspecte agatis, providentes bona, non solum coram Deo, sed coram hominibus [Rom. 12.],et negotio salutis vestrae vigilantius insistatis. Sit iugiter ante oculos cordis vestri timor Dei, ignis gehennae, recordatio passionum Christi, vestrorum memoria excessuum, dies mortis, et exspectatio tremendi iudicii.
40 Audite Hieronymum dicentem: Laudet populus, luxurient homines, rumores excurrant, et dicas: Mihi adhaerere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo meo spem meam. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum [Psal. 72.].Prope est, ut amatores saeculi, et sancti ordinis transgressores ab aeternae vitae radice praecisi in exteriores tenebras detrudantur, et ab Ecclesia sanctorum perpetua excommunicatione seclusi metiantur ex intolerabili doloris angustia, quam perniciose illos deceperit appetitus transitoriae voluptatis.
41 Vos ergo Dei timor in via Domini lentescere non permittat, sed corda vestra excitet ad meliora incessanter, vita brevis, finis dubius, iudex terribilis, flamma inexstinguibilis, vermisque non moriens, et poena, cuius non est intermissio neque finis. Valete]
EPISTULA CXXXV. [HUBERTI CANT. ARCHIEP. AD DECANUM, ET CAPITULUM SARISBERIENSE.] [A. D. 1189.]
1 [ARGUMENTUM.---Cantuariensis archiepiscopus eximit canonicum quemdam a lege residentiae et multis de causis clericos ab ea eximi posse docet.]
H. Dei gratia Cantuar. archiepisc. totius Angliae primas, et apostolicae sedis legatus, dilectis in Christo filiis decano et capitulo Sarisber. Ecclesiae, salutem, gratiam et benedictionem.
2 Cum ubique terrarum maioribus reverentia debeatur, et maxime regi tanquam praecellenti, eos qui negotia regis aut regni procurant, fiscalis ratio seu publicae rei necessitas a lege communi eximit, cum

ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2022 Monumenta Informatik