monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 135, 2
Cum ubique terrarum maioribus reverentia debeatur, et maxime regi tanquam praecellenti, eos qui negotia regis aut regni procurant, fiscalis ratio seu publicae rei necessitas a lege communi eximit, cum in omnium hominum statu vices suas sufficienter impleat, quamvis absens, qui omnium commoditatibus se impendit. Quia igitur magistri Thomae de Esseben fides et industria multipliciter probata est in publicis regni negotiis, quandiu in talibus se exercet, nolumus, ut ipsum ad residentiam compellatis.