monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 58, 4
Si aperires oculos tuos ad iustitiam adversus eum cuius delictum arguis, doleres te graviter deliquisse iuxta testimonium Salomonis: Non est in litigio dehonestandus amicus : nam eius dehonestatio facile resarciri non potest. Frequenter legistis in libro experientiae, quot pericula, quot labores pro vobis tulerim, quam sollicitam, et quam efficacem promotioni vestrae operam dederim . Si consilia nostra secretiora recolitis, scitis certissime quod neque mors neque gladius, neque ulla turbationis occasio a vestra dilectione separare me debuit.