monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 134, 38
Inter claustrum vestrum, et forum, modica protenditur intercapedo parietum. Habitatis quasi in medio Babylonis: et mirum, imo miraculum est, si sabbatum quietis vestrae non turbat tumultuatio popularis. Ita estis saecularium importunitate obsessi, ut cum lamentatore propheta deplorare possitis: Aedificavit hostis in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.