monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 134, 39
Conclusit vias meas lapidibus quadris: ursus insidians factus est mihi, leo in abscondito, semitas meas subvertit, et posuit me desolatam . Habitatis in medio populi polluta labia habentis, qui vobis verbum illud derisorie frequenter adaptant: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum . Utinam advolet unus de seraphim, et sumpto calculo de altari in eis rubiginem cordium, et scoriam purificet labiorum . Vos autem circumspecte agatis, providentes bona, non solum coram Deo, sed coram hominibus , et negotio salutis vestrae vigilantius insistatis. Sit iugiter ante oculos cordis vestri timor Dei, ignis gehennae, recordatio passionum Christi, vestrorum memoria excessuum, dies mortis, et exspectatio tremendi iudicii.