monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 134, 37
Seneca ad Lucilium scribens dicit : Socrati, Laelio et Catoni posset bonos mores excutere turpium conversatio frequens, et dissimilium multitudo. Verbum Apostoli est: Non ignoramus astutias Satanae , cui ex hoc ipso datur opportuna et multiplex malignandi occasio, quia incircumcisi obsederunt vos, et habitatis quasi in medio Chananaei.