monumenta.ch Petrus Blesensis Show Session Trace![]() | Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA CXXXV. [HUBERTI CANT. ARCHIEP. AD DECANUM, ET CAPITULUM SARISBERIENSE.] [A. D. 1189.] Edition: J.-P. Migne PL207, Paris, 1855 | ![]() |
EPISTULA CXXXV. [HUBERTI CANT. ARCHIEP. AD DECANUM, ET CAPITULUM SARISBERIENSE.] [A. D. 1189.] | |
(2) | in omnium hominum statu vices suas sufficienter impleat, quamvis absens, qui omnium commoditatibus se impendit. Quia igitur magistri Thomae de Esseben fides et industria multipliciter probata est in publicis regni negotiis, quandiu in talibus se exercet, nolumus, ut ipsum ad residentiam compellatis. |
3 | Scitis praeterea quod de singulis cathedralibus ecclesiis regni possumus eos pro arbitrio nostro vocare in partem sollicitudinis nobis iniunctae, quos ad hoc magis expedire noverimus. Nec absurdum videtur, si nobis suffraganeorum nostrorum canonici, si membra capiti obsequantur. |
4 | Certum est quod quidam domino regi sunt necessarii, quidam nobis, quidam infirmantur, quidam in scholis militant, quidam in peregrinatione sunt, quorumdam praebendae ad residentiam non sufficiunt [Videtur hoc dictum propter Petrum Blesensem, qui se excusarat a residentia Ecclesiae Sarisberiensis, cuius erat canonicus, ob tenuitatem redditus, ut scribit epist. 133.]. In omnibus his habendum est discretionis et cautelae iudicium, quatenus in singulis circa residentiae observantiam habeatur consideratio propriae facultatis. |
5 | Si ergo pro aliquo talium scribimus, aut scripsimus vobis, ita preces nostrae apud vos efficacem obtineant locum, ut et petitiones vestrae apud nos opportuno tempore desiderabilem sortiantur effectum. Eum enim erga vos gerimus paternae benignitatis affectum, ut nihil vobis velimus praecipere aut petere, quod in vestri honoris redundare debeat detrimentum. |
(a34) | |
ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS Report an Error or Make a Suggestion |
![]() | ![]() |