monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 135, 4
Certum est quod quidam domino regi sunt necessarii, quidam nobis, quidam infirmantur, quidam in scholis militant, quidam in peregrinatione sunt, quorumdam praebendae ad residentiam non sufficiunt . In omnibus his habendum est discretionis et cautelae iudicium, quatenus in singulis circa residentiae observantiam habeatur consideratio propriae facultatis.