monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 158, 8
Quid spes? erit ibi? Spes iam non erit, quando erit res. Etenim ipsa spes peregrinationi necessaria est, ipsa est quae consolatur in via. Viator enim quando laborat ambulando, ideo laborem tolerat, quia pervenire sperat. Tolle illi spem perveniendi, continuo franguntur vires ambulandi. Ergo et spes quae hic est, ad iustitiam pertinet peregrinationis nostrae. Ipsum Apostolum audi: Adoptionem, inquit, exspectantes, in nobismetipsis ingemiscimus adhuc. Ubi est gemitus, iam non potest dici illa felicitas, de qua Scriptura dicit, Transiit labor et gemitus . Ergo adhuc, inquit, in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscimus. Quare? Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes. Si enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. In hac ergo patientia martyres coronabantur; desiderabant quae non videbant, contemnebant quae ferebant. In hac spe dicebant: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an gladius? Quia propter te. Et ubi est propter quem? Quia propter te, inquit, mortificamur tota die . Propter te. Et ubi est, Beati qui non viderunt et crediderunt ? Ecce ubi est, in te est, quia et fides ipsa in te ipso est. An fallit nos Apostolus, qui dicit habitare Christum per fidem in cordibus nostris ? Modo per fidem, tunc per speciem: modo per fidem, quamdiu in via, quamdiu in peregrinatione. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem .