monumenta.ch > Landulfus Sagax > bnf5795.64 > hlw17.719 > bnf2777.47 > bnf7906.133 > hlw17.717 > Content bavPal.lat.1551 > cpl894.186 > 1 > Content bbbCod.120.II > bnf5795.36 > cb161.183r > bnfNAL1601.211 > Content medPlut.68.244 > bnf10341.168 > 5 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 8, 1
Causaris et arguis vehementer, quod nuper in capitulo fratribus tuis loquens de vario amictu sponsae , quaedam interserui, quae potius philosophum gentilem et ethnicum, sicut asseris, sapiebant, quam Christianae fidei professorem. Teneo firmiter, quid dixerim, et hoc ipsum a tua memoria non evasit, in quo nihil nisi Catholicum invenies; nisi simpliciter dicta sinistra interpretatione, aut perversa recordatione depraves.