monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 111, 2
Sed quoniam quibus promiserit et quam firma sit ipsa promissio, pro sermonis brevitate iam diximus; hoc ipsum quantum valemus, quid sit quod dignatus est promittere videamus, quos dedisti mihi, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Quantum attinet ad creaturam in qua factus est ex semine David secundum carnem , nec ipse adhuc erat ubi futurus erat: sed eo modo dicere potuit, ubi ego sum, quo intelligeremus quod cito fuerat ascensurus in coelum, ut iam ibi esse se diceret ubi fuerat mox futurus. Potuit et in illo modo, quo ante iam dixerat loquens ad Nicodemum, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui in coelo est . Nam et ibi non dixit, Erit; sed, est, propter unitatem personae, in qua et Deus homo est, et homo Deus. In coelo ergo nos futuros esse promisit: illo enim forma servi levata est, quam sumpsit ex Virgine, et ad Patris dexteram collocata. Propter spem tanti huius boni et Apostolus ait: Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Iesu . Hoc ergo potest intelligi dixisse Dominus, Ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Et ipse quidem de se dixit quod ibi iam esset; de nobis autem velle se dixit ut essemus ibi cum illo, non quod iam essemus ostendit. Apostolus autem quod Dominus velle se dixit ut fieret, tanquam factum fuerit est locutus. Non enim ait, Excitaturus est, et in coelestibus sedere facturus; sed, excitavit, et sedere in coelestibus fecit: quia non inaniter sed fideliter iam deputat factum quod futurum esse non dubitat. Quod vero attinet ad formam Dei in qua aequalis est Patri, si secundum eam velimus intelligere quod dictum est, Volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum; abscedat ab animo omnis imaginum corporalium cogitatio: quidquid menti occurrerit longum, latum, crassum, qualibet luce corporea coloratum, per quaelibet locorum spatia vel finita, vel infinita diffusum, ab his omnibus, quantum potest, aciem suae contemplationis vel intentionis avertat. Et non inquiratur aequalis Patri Filius ubi sit, quoniam nemo invenit ubi non sit. Sed qui vult quaerere, quaerat potius ut cum illo sit; non ubique sicut ille, sed ubicumque esse potuerit. Qui enim homini poenaliter pendenti, et salubriter confitenti ait, Hodie mecum eris in paradiso ; secundum id quod homo erat, anima eius ipso die futura fuerat in inferno, caro in sepulcro; secundum autem id quod Deus erat, utique et in paradiso erat. Et ideo latronis anima a pristinis facinoribus absoluta, et illius munere iam beata, quamvis ubique sicut ille esse non poterat; tamen etiam ipso die cum illo in paradiso esse poterat, unde ille qui ubique semper est, non recesserat. Propterea nimirum non ei satis fuit dicere, Volo ut ubi ego sum, et illi sint; sed addidit, mecum. Esse enim cum illo, magnum bonum est. Nam et miseri esse possunt ubi est ille, quoniam quicumque ubicumque fuerint, est et ille: sed beati soli sunt cum illo, quia beati esse non poterunt nisi ex illo. Annon Deo veraciter dictum est, Si ascendero in coelum, tu ibi es; et si descendero in infernum, ades ? aut vero Christus non est Dei Sapientia, quae attingit ubique propter suam munditiam ? Sed lux lucet in tenebris, nec eam tenebrae comprehendunt . Ac per hoc, ut de re visibili, quamvis longe dissimili, qualecumque sumamus exemplum, sicut caecus etiamsi ibi sit ubi lux est, non est tamen ipse cum luce, sed absens est a praesente; ita infidelis atque impius, aut etiamsi fidelis et pius, nondum tamen ad intuendum lumen sapientiae idoneus, etiamsi esse nusquam possit ubi non sit et Christus, non est tamen ipse cum Christo, duntaxat per speciem. Nam hominem pie fidelem, non est dubitandum cum Christo esse per fidem: propter quod dicit, Qui non est mecum, adversum me est . Sed cum Patri Deo dicebat, Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum; de specie illa omnino dicebat, in qua videbimus eum sicuti est .