monumenta.ch Petrus Blesensis Show Session Trace
Search in Petrus Blesensis, Epistulae and in Codex Cod. Guelf. 707 Helmst. 
 A,a     HELP
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA CXXXIV. AD WILLELMUM ELECTUM S. MARIAE. (A.
Edition: J.-P. Migne PL207, Paris, 1855
   
EPISTULA CXXXIV. AD WILLELMUM ELECTUM S. MARIAE. (A. D. 1196.)
(30) per nos, quaedam infra nos, quaedam iuxta nos, quaedam intra, quaedam extra, et omnes contra nos. Caute igitur ambulate: mundus enim plenus est laqueis, plenus insidiis, plenus periculis, atque scandalis inevitabilibus, et mortibus infinitis.
31 Introistis claustrum; bonum est vos hic esse, et non recedere a concilio et congregatione iustorum. Amice, si claustrum egrederis, transgrederis et quasi sub iactu aleae animam tuam ponis. Leo in ianuis est, ut te rapiat, et non sit, qui eripiat. Irruit ventus urens a regione deserti, si forte inveniantur paleae, quas ad ludibrium suum rapiendo dispergat.
32 Multiplici enim exquisitae fraudis artificio conatur angelus apostata sanctorum congregationem transferre in theatrum, populum acquisitionis in fabulam saeculi, et scholam innocentiae in derisum. Sit, quaeso, frater, anima tua in manibus tuis semper [Psal. 118.].Thesaurum incomparabilem habes in vase fictili; dumque claustrum egrederis, drachmam, pro qua magnus ille mercator animam suam posuit, ad ancipitis aleae discrimen exponis.
33 Terreat te, frater, egressus Dinae, et oppressio eius [Gen. 34.].Recole, quod Iacob domi residens benedictionem patris haereditavit [Gen. 27.].Esau vero dum foris evagatur et venatur, primogenitura patrisque benedictione et haereditate privatur [Gen. 25.].Nunquam ingrediaris saecularium domos: nequitiae enim in habitaculis eorum: nec Deus in domibus eorum cognoscetur.
34 Dicas igitur cum Propheta: Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo [Psal. 25.].Inter scorpiones habitas; ergo iuxta doctrinam Hieronymi [Hier. ep. ad Eust. De custod. virg. c. 11.], sis honestus in domo, sis rarus in populo sive in publico. Si aegrotaverit, aut obierit aliquis de parentibus tuis, non sit tibi eorum aegritudo, vel mors, egressionis occasio.
35 Sine mortuos sepelire mortuos suos; fallax et proditoria est affectio parentelae. Carnalis amor extra Dei amorem cito te capiet, et affectio mundi, quae iam in te aruerat, in perniciem animi revirescet. Mortuus es mundo, et parentibus tuis, atque complantatus es similitudini mortis Christi, et vita tua abscondita est cum Christo in Deo. Noli iterum in saeculo vivere, et arma victoriae reddere inimico. Verbum Hieronymi est [Epist. 1 ad Heliod.]: Tenet hostis gladium, ut me perimat, et ego de parentum lacrymis cogitabo? Ero de parentum sepultura sollicitus, quem sollicitari oportet, ne sepeliar in inferno?
36 Noli, quaeso, exire, quia mors in exitu est, et in limine te exspectans. Quam cito egrederis ostium, mors per oculorum fenestras ingreditur. Nullum precor habeas cum homine saeculari commercium. Qui enim tangit picem, inquinabitur ab ea [Eccli. 13.];bonosque mores prava colloquia corrumpunt, et vita reproba trahitur a convictu.
37 Seneca ad Lucilium scribens dicit [Ep. 7.]: Socrati, Laelio

ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS
Report an Error or Make a Suggestion
   

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik