monumenta.ch Petrus Blesensis Show Session Trace
Search in Petrus Blesensis, Epistulae and in Codex Cod. Guelf. 707 Helmst. 
 A,a     HELP
Petrus Blesensis, Epistulae, EPISTULA LXXXIII. AD B. EXONIENSEM EPISCOPUM.
Edition: J.-P. Migne PL207, Paris, 1855
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
  bnf16714.73-c3   bnf14764.68-c12 bnf2607.34 v-b54 EPISTULA LXXXIII. AD B. EXONIENSEM EPISCOPUM .
(5) nos molestat. Nam cum ille Robertus sit primogenitus primogeniti fratris mei, et ab ipso ratione patris quasi a capite series parentelae nostrae tota dependeat, veremur ne coniunctionis incestae vitium transfundatur ad posteros.
6 Concipiet enim tota successio corruptelam, si a capite membra, si a fonte rivuli, si rami a stipite legitime non procedant. Sacra equidem Scriptura testante, filii incestuosorum abominabiles sunt Deo. Et sicut beatus Gregorius asserit, ex incestuoso concubitu proles legitima non succrescit. Faciatis igitur, prudentissime pater, verbum abbreviatum et mandatum domini papae, quod hactenus suspendistis, sine moratoria dilatione mancipetis effectui, aut recurrentibus litteris nos velitis instruere, quare in causa ista procedere non possitis. bnf16714.73
7 Valete
  bnf14764.68-d30   bnf2607.35 r-a46 EPISTULA LXXXIV. AD ALEXANDRUM PAPAM ROMANUM. bnf16714.73-d29
1 ALEXANDRO Dei gratia summo pontifici, RICHARDUS Cantuariensis Ecclesiae bnf16714.74 humilis minister, devotum humilitatis et obedientiae famulatum.
2 Detractores Deo odibiles, etc. Vide inter variorum ad Alexandrum epistulas, post ipsius Regesta, Patrologiae t. CC.
(a27.3)

ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik