monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 83, 5
Si ad pleniorem notitiam rei alia productione opus est, ipsi iudicio et productioni secundae se offerunt; utrum velitis, eligite, dummodo ulterius non velitis, in eorum iniuriam frustratorias dilationes innectere. Porro unum in hoc negotio est, quod praecipue nos molestat. Nam cum ille Robertus sit primogenitus primogeniti fratris mei, et ab ipso ratione patris quasi a capite series parentelae nostrae tota dependeat, veremur ne coniunctionis incestae vitium transfundatur ad posteros.