monumenta.ch Augustinus Show Session Trace![]() | Augustinus, Sermones de Scripturis, SERMO CXXIII. De verbis Evangelii Ioannis, Vocatus Edition: J.-P. Migne PL38, Paris, 1845-49 | ![]() |
(4) | |
SERMO CXXIII. De verbis Evangelii Ioannis, Vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias, etc. Cap. II, V. 1-11. | |
1 | Scitis, fratres; in Christum enim credentes didicistis, et assidue etiam nos ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis, humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia tumuisset. Initium enim, sicut Scriptura dicit, omnis peccati, superbia. Contra initium peccati, initium iustitiae necessarium fuit. Si ergo initium omnis peccati superbia; unde sanaretur tumor superbiae, nisi Deus dignatus esset humilis fieri? Erubescat homo esse superbus; quoniam factus est humilis Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet se, dedignatur: et ut velint homines vindicari quando laeduntur, superbia facit. Cum humiliari dedignantur, vindicari volunt: quasi poena cuique prodesse possit aliena. Laesus et iniuriam passus, vindicam vult: de aliena poena sibi quaerit medicamentum, et acquirit grande tormentum. Ideo in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, praebens nobis viam: si tamen dignemur ambulare per eam. |
2 | Ecce inter caetera Filius virginis venit ad nuptias: qui cum apud Patrem esset, instituit nuptias. Quomodo facta est prima mulier, per quam venit peccatum, de viro sine femina: sic vir, per quem deletum est peccatum, de femina sine viro. Per illum ruimus, per hunc surgimus. Et quid in ipsis nuptiis fecit? De aqua vinum. Quid potentius? Qui poterat talia facere, dignatus est indigere. Qui fecit de aqua vinum, potuit facere et de lapidibus panem. Eadem potentia erat: sed tunc diabolus tentavit, ideo Christus non fecit. Scitis enim quia quando tentatus est Dominus Christus, hoc ei suggessit diabolus. Esurivit enim, quia et hoc dignatus est, quia et hoc ad humilitatem pertinuit. Esurivit panis, sicut defecit via, sicut vulnerata est sanitas, sicut mortua est vita. Cum ergo esuriret, ut nostis, ait illi tentator: Si Filius Dei es, dic lapidibus istis ut panes fiant. Et respondit tentatori, docens te respondere tentatori. Ad hoc enim pugnat imperator, ut milites discant. Quid respondit? Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. Et non fecit de lapidibus panes, qui utique sic potuit facere, sicut de aqua vinum. Eiusdem enim potentiae est facere de lapide panem: sed non fecit, ut voluntatem contemneret tentatoris. Aliter enim tentator non vincitur, nisi contemnatur. Et cum vicisset diabolum tentatorem, venerunt Angeli, et ministrabant ei. Qui ergo tantum poterat, quare illud non fecit, et hoc |
ENABLE LINKS PER WORD SHOW APPARATUS Report an Error or Make a Suggestion |
![]() | ![]() |