monumenta.ch > Landulfus Sagax > bavPal.lat.909.355 > bnf14378.64 > bsbClm22246.41 > habCod.Guelf.86Weiss..432 > bnf8907.530 > bnf12945.85 > bsbClm14372.101 > bnf10341.16 > bnf2630.709 > bnf10341.198 > bnfNAL1592.86 > bnf12945.89 > bavPal.lat.1749.125 > bnf18415.79 > bsbClm21224.213 > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 123, 1
Scitis, fratres; in Christum enim credentes didicistis, et assidue etiam nos ministerio nostro commendamus vobis; quod medicina tumoris hominis, humilitas est Christi. Non enim perisset homo, nisi superbia tumuisset . Initium enim, sicut Scriptura dicit, omnis peccati, superbia . Contra initium peccati, initium iustitiae necessarium fuit. Si ergo initium omnis peccati superbia; unde sanaretur tumor superbiae, nisi Deus dignatus esset humilis fieri? Erubescat homo esse superbus; quoniam factus est humilis Deus. Nam quando dicitur homini ut humiliet se, dedignatur: et ut velint homines vindicari quando laeduntur, superbia facit. Cum humiliari dedignantur , vindicari volunt: quasi poena cuique prodesse possit aliena. Laesus et iniuriam passus, vindicam vult: de aliena poena sibi quaerit medicamentum, et acquirit grande tormentum. Ideo in omnibus Dominus Christus humiliari dignatus est, praebens nobis viam: si tamen dignemur ambulare per eam.