monumenta.ch Alcuinus Show Session Trace
Search in Alcuinus, de Dialectica and in Codex 64
 A,a     HELP
Alcuinus, de Dialectica Capitula
Edition: J.-P. Migne PL101, Paris, 1851
   
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
CAPUT IV. DE QUANTITATE.
1 C. Decursis igitur breviter partibus, quibus usia possit intelligi, restat nunc sermo de singulis usiae accidentibus inquirere; et quantitatem, quam bmv405.47 r primam [Al., primo] posuisti, primum expone. A. Nec sine causa illa prima posita est; nam cum aliquod corpus viderimus, id, quantum sit, aestimare licebit.
2 C. Quomodo quantitas aestimari solet? A. In mensura longitudinis, latitudinis et altitudinis; quia haec tria corpus quodlibet habere necesse est. Hisque singulis duae species adiacent. Longitudini, ante csg273.77 et retro; latitudini, dextrum et sinistrum; altitudini, sursum et deorsum. His enim sex partibus omne corpus circumscribitur.
3 C. Quid si aliquis solam longitudinem zbzC80.68r metitur? A. Longitudo sola sine latitudine mensurata gramme dicitur, id est, linealis mensura. C. Quid si longitudini latitudinem metiendo quis adiecerit? A. Cum emensa erit latitudo cum longitudine, epifania dicitur, id est, superficialis mensura. C. Quid si his duobus altitudinem adiungit? A. Cuncta csg270.13 haec tria mensurae sociata solidum corpus perficiunt cum sex suis partibus praescriptis, hisque ascribitur secundum positionem [loci], longe vel iuxta. Nam aliud, quod mihi a dextris vel sinistris, ante vel retro iuxta est; aliud quod longe; verbi gratia: Hic paries prope est; et ille vel ille mons longe.
4 bmv405.47 v C. Potest ita de infra et supra intelligi? A. Potest. [Sed] sciendum [est] aliud esse naturale super et subter: aliud vero, quod circa nos est. csg273.78 C. Quod est naturale, et quod circa nos est? A. Naturaliter enim coelum [semper] supra est et terra infra, quod migratione nostra mutari [Edit., punctari; Mss., migratio . . . immutare] non potest. Nostrum autem super et subter migratione commutatur; ut si quis cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat; aut e superioribus ad inferiora descendat.
5 C. Num omnia ad quantitatem pertinentia his sex partibus

ENABLE LINKS PER WORD HIDE APPARATUS HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik