monumenta.ch > Alcuinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 4, 2
C. Quomodo quantitas aestimari solet? A. In mensura longitudinis, latitudinis et altitudinis; quia haec tria corpus quodlibet habere necesse est. Hisque singulis duae species adiacent. Longitudini, ante et retro; latitudini, dextrum et sinistrum; altitudini, sursum et deorsum. His enim sex partibus omne corpus circumscribitur.