monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 11, 99, 1
Post resurrectionem Christi, quorum operum patrocinio praedicatio Apostolorum muniatur, lectio quam audistis exposuit. Ascendentes, inquit, Petrus et Ioannes in templum, materiam sermoni, id est, praedicationi ingressum, per signa praepararunt. Praecedere quippe stupor debuit, ut mirandae rei expositio sequeretur. Fulgor ergo signorum populorum corda percussit. Nam erat quidam a nativitate sua claudus, qui portabatur manibus, et mendicabat, inquit, ad Speciosam portam templi: qui cum ingredientes vidisset Apostolos, eleemosynam ex more poscebat. Sed cum in eum convertissent intuitum, nihil claudus ultra notum solamen opperiens, credidit affluituram vilem de Apostolorum manibus largitatem. Sed Petrus apostolus ait ad eum, Intende in nos. Quos cum respexisset, Argentum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Verborum ipsorum ordinem debemus diligenter exponere. Neque enim pertinebat ad rem, cum virtutum divitiae sequerentur, ut census pauperies narraretur, nisi ipsam virtutem voluisset Apostolus cum sui attestatione proferre. Ne enim mirareris possessorem virtutum, ante professus est abrenuntiationem divitiarum. Iuste namque sequebatur, ut largiretur signa, qui opes contempserat. Quid hac paupertate ditius? quid hac virtute pauperius? Testimonium ergo virtutis secutura est professio paupertatis. Unde et Apostolus loquebatur, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes . Quid igitur hac paupertate ditius? Argentum et aurum non habeo. Sed quid habet, qui argentum non habet? Eloquium vehemens, eloquium igne purgatum: qui aurum non habet, fidem habet.