monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 110, 1
Cum Dominus Iesus orasset pro discipulis suis quos tunc secum habebat, atque adiunxisset suos alios, dicens, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me; velut quaereremus, quid vel quare pro illis rogaret, continuo subintulit, dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint. Et superius cum adhuc pro solis discipulis, quos secum habebat, oraret: Pater sancte, inquit, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos . Hoc ergo nunc etiam et pro nobis rogavit, quod tunc pro illis, ut omnes, hoc est et nos et illi, unum simus. Ubi diligenter advertendum est non dixisse Dominum, ut omnes unum simus; sed, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (subintelligitur, unum sumus; quod apertius dicitur postea): quia et prius dixerat de discipulis qui cum illo erant, Ut sint unum sicut et nos. Quamobrem ita est Pater in Filio, et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiae sunt: nos vero esse quidem in eis possumus, unum tamen cum eis esse non possumus; quia unius substantiae nos et ipsi non sumus, in quantum Filius cum Patre Deus est. Nam in quantum homo est, eiusdem substantiae est cuius et nos sumus. Sed nunc illud potius voluit commendare, quod alio loco ait, Ego et Pater unum sumus ; ubi eamdem Patris et suam significavit esse naturam. Ac per hoc et cum in nobis sunt Pater et Filius, vel etiam Spiritus sanctus, non debemus eos putare naturae unius esse nobiscum. Sic itaque sunt in nobis, vel nos in illis, ut illi unum sint in natura sua, nos unum in nostra. Sunt quippe ipsi in nobis, tanquam Deus in templo suo: sumus autem nos in illis, tanquam creatura in Creatore suo.