monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 66, 1
Meminit Charitas Vestra, in duobus psalmis qui iam tractati sunt, exhortatos nos fuisse animam nostram ut benediceret Dominum, et pio cantu dixisse: Benedic anima mea Dominum . Si ergo hortati sumus in illis psalmis animam nostram ut benediceret Dominum; in hoc psalmo recte dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Benedicat anima nostra Dominum, et Deus benedicat nos. Cum benedicit nos Deus, nos crescimus; et cum benedicimus nos Dominum, nos crescimus: utrumque nobis prodest. Non augetur ille benedictione nostra, nec minuitur maledictione nostra. Qui maledicit Domino, ipse minuitur; qui benedicit Dominum, ipse augetur. Prior est in nobis benedictio Domini, et consequens est ut et nos benedicamus Dominum. Illa pluvia, iste fructus est. Ergo redditur tanquam fructus agricolae Deo, compluenti nos et colenti. Cantemus ista devotione non sterili, non inani voce, sed vero corde. Apertissime enim Deus Pater dictus est agricola. Apostolus dicit: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. In rebus huius mundi visibilibus, vitis non est aedificium, et aedificium non est vinea: nos autem vinea Domini sumus, quia colit nos ad fructum; aedificium Dei sumus, quia qui colit nos habitat in nobis. Et quid ait idem Apostolus? Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus . Ille ergo incrementum dat. Numquid forte isti sunt agricolae? Agricola enim dicitur qui plantat, qui rigat: dixit autem Apostolus, Ego plantavi Apollo, rigavit. Quaerimus unde ipse hoc fecerit? Respondet Apostolus: Non ego autem; sed gratia Dei mecum . Ergo quocumque te verteris; sive per Angelos, Deum invenies agricolam tuum; sive per Prophetas, ipse est agricola tuus; sive per Apostolos, eumdem ipsum agnosce agricolam tuum. Quid ergo nos? Fortasse operarii sumus agricolae illius, et hoc ipsum ab ipso impartitis viribus, et ab ipso donata gratia. Ipse ergo et colit, et incrementum dat. Agricola autem homo vineam colit hactenus, ut aret, putet, adhibeat caetera quae pertinent ad agricolarum diligentiam: pluere vineae suae non potest. Quod si forte irrigare potest, de cuius potest? Ipse quidem ducit in rivum , sed Deus implet fontem. Postremo in vinea sua incrementum dare sarmentis non potest, formare fructus non potest, modificare semina non potest, tempora gignendi temperare non potest. Deus autem qui omnia potest, agricola noster est: securi sumus. Forte ait aliquis, Tu dicis agricolam nostrum esse Deum: imo ego Apostolos agricolas dico, qui dixerunt, Ego plantavi. Apollo rigavit. Si ego dico, nemo credat: si Christus dicit, vae qui non credit Quid ergo Dominus Christus ait? Ego sum vitis, vos sarmenta, Pater meus agricola . Sitiat ergo terra, et edat voces sitis suae; quoniam scriptum est: Anima mea sicut terra sine aqua tibi . Dicat ergo terra nostra, nos ipsi, pluviam Dei desiderans: Deus misereatur nostri, et benedicat nos.