monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 103.1 a2
Praeterea, ad caeremonias sacrorum pertinet constructio altaris, et eius inunctio. Sed ista fuerunt ante legem. Legitur enim Gen. XIII, quod Abraham aedificavit altare domino; et de Iacob dicitur Gen. XXVIII, quod 'tulit lapidem et erexit in titulum fundens oleum desuper'. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.