Thomas de Aquino ST I-II 103.1.2 Praeterea, ad caeremonias sacrorum pertinet constructio altaris, et eius inunctio. Sed ista fuerunt ante legem. Legitur enim Gen. XIII, quod Abraham aedificavit altare domino; et de Iacob dicitur Gen. XXVIII, quod 'tulit lapidem et erexit in titulum fundens oleum desuper'. Ergo caeremoniae legales fuerunt ante legem.