monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
ST I-II 9.2 arg
Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas ab appetitu sensitivo moveri non possit. 'Movens enim et agens est praestantius patiente', ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. Sed appetitus sensitivus est inferior voluntate, quae est appetitus intellectivus; sicut sensus est inferior intellectu. Ergo appetitus sensitivus non movet voluntatem.