monumenta.ch > Thomas de Aquino > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Quaestiones disputatae, de veritate, 6, 1, 11
Praeterea, illud quod proprie dicitur, glosatione non indiget. Sed in sacra Scriptura quando cognitio respectu boni dicitur, glossatur pro approbatione, ut patet in I Cor., cap. VIII, 3: 'si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo' id est approbatus: et II Tim. II, 19: 'novit dominus qui sunt eius', id est approbat. Ergo notitia non est proprie de bonis. Sed praedestinatio est bonorum. Ergo, et cetera.