monumenta.ch

Thomas de Aquino Quaestiones disputatae, de veritate, 6, 1, 11
Praeterea, illud quod proprie dicitur, glosatione non indiget. Sed in sacra Scriptura quando cognitio respectu boni dicitur, glossatur pro approbatione, ut patet in I Cor., cap. VIII, 3: 'si quis diligit Deum, hic cognitus est ab eo' id est approbatus: et II Tim. II, 19: 'novit dominus qui sunt eius', id est approbat. Ergo notitia non est proprie de bonis. Sed praedestinatio est bonorum. Ergo, et cetera.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below