monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 26, 3
Currens ergo ad oleum, quod Aaron cum laganis iubetur offerre , leges saeculi saluto ad tempus, ne peccatoris oleum me impinguet . Lex enim Domini, lex immaculata, convertens animas : meque praevaricatorem legis divinae constituerem, nisi cum qualiquali theologiae notitia, nisi cum pugillo similae thus offerrem . Lex equidem saecularis gloriosa supellectili verborum, lepidaque orationis urbanitate lasciviens me vehementer allexerat et inebriaverat mentem meam.