monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 26, 3
Currens ergo ad oleum, quod Aaron cum laganis iubetur offerre, leges saeculi saluto ad tempus, ne peccatoris oleum me impinguet. Lex enim Domini, lex immaculata, convertens animas meque praevaricatorem legis divinae constituerem, nisi cum qualiquali theologiae notitia, nisi cum pugillo similae thus offerrem. Lex equidem saecularis gloriosa supellectili verborum, lepidaque orationis urbanitate lasciviens me vehementer allexerat et inebriaverat mentem meam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below