monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 24, 5
Archidiaconus enim hoc praecipue desiderat, ut pro eo, et cum eo laborem et dolorem inveniat. Nuper legebamus in libro Regum, et occurrit nobis verbum illud Ethai Gethaei ad David egredientem nudis pedibus de Ierusalem a facie Absalon, et dicentem, quod ille reverteretur; illeque respondit: Vivit Dominus, quia non derelinquam te, neque in vita, neque in morte.