monumenta.ch > Cassianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 1, 5, 1, 1
In illo coetu antiquissimorum senum fuit vir nomine Serapion, apprime gratia discretionis ornatus, cuius collationem operae pretium reor litteris tradere. Ambientibus enim nobis ut de impugnatione vitiorum aliqua disputaret, quibus origines eorum et causae manifestius panderentur, ita exorsus est.