monumenta.ch > Hincmarus Remensis > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hincmarus Remensis, Vita S. Remigii, p72, 13
Mirantur quidam, quod cum vindicta mortali illam de praedicta villa expulit, et corpus eius in ecclesia sua sepeliendum recepit: quod nemo mirabitur, si perpenderit qua intentione sancti vindictas in delinquentes exerunt; videlicet ut si se recognoverint, hic recipiant quod merentur, ne post mortem aeternis suppliciis crucientur, sicut in libro Regum legimus de propheta illo, qui inobediens ori Domini exstitit, et a leone percussus interiit; et post ultionem perceptam, a leone corpus illius intactum permansit (III Reg. XIII): si autem hi se non correxerint, in quos vindictae procedunt, ut alii de flagellis eorum emendentur, et metuentes corrigantur, sicut scriptum est: Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus (Prov. XXI).