monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 2, 3
Divina autem, ut septima die sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum annum iubileum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei mutasse non latet. Consuetudine vero humana firmatum est, ut mensis XXX diebus computaretur, cum hoc nec solis, nec lunae cursui conveniat.