monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 2, 3
Divina autem, ut septima die sabbatum agi, septimo anno a rurali opere vacari, quinquagesimum annum iubileum vocari Dominus in lege praecepit. Nam etsi barbarae gentes hebdomadas habere probentur, a populo tamen Dei mutasse non latet. Consuetudine vero humana firmatum est, ut mensis XXX diebus computaretur, cum hoc nec solis, nec lunae cursui conveniat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below