monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 11, 3
Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Expavit illum ad se venisse ut baptizaretur aqua, cui nulla inerat quae baptismo tergeretur culpa, imo qui per sui gratiam Spiritus cunctam credentibus mundi tolleret culpam. Unde recte intelligitur quod hic dicit Ioannes, Ego a te debeo baptizari, hoc esse quod apud evangelistam Ioannem illo ad se veniente dixisse narratur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Ab illo enim debemus omnes baptizari qui ad hoc venit in mundum ut peccata tolleret mundi. Ab illo debuit ipse Ioannes baptizari, id est a peccati originalis contagione mundari, qui quamvis nullus inter natos mulierum maior , tamen quasi natus ex muliere culpae naevo non carebat. Ideoque cum caeteris mulierum natis ab eo qui natus ex virgine Deus in carne apparuit, opus habebat ablui. Quoniam ergo scriptum est: Quid est homo ut immaculatus sit, et ut mundus appareat natus ex muliere ? iure timuit homo quamvis sanctus, natus tamen ex muliere, et ob id a culpae macula non immunis baptizare Dominum, quem ex virgine natum noverat, nullam prorsus habere maculam culpae. Sed quia vera humilitas ipsa est quam obedientia comes non deserit, quod prius officium expavit humiliter implevit. Nam sequitur: