monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 108, 1
Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subiiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod iam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi . Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi iam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto.