Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 108, 1 Loquens adhuc Dominus ad Patrem, et orans pro discipulis suis, dicit: Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit. Nondum id experti fuerant passionibus suis, quae illos postea sunt secutae; sed more suo dicit ista, verbis praeteriti temporis futura praenuntians. Deinde causam subiiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt, inquit, de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Hoc eis regeneratione collatum est: nam generatione de mundo erant, propter quod iam eis dixerat, Ego vos de mundo elegi. Donatum est ergo eis ut sicut ipse, nec ipsi essent de mundo, eos ipso liberante de mundo. Ipse autem de mundo nunquam fuit: quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto ipse natus est, de quo illi renati. Nam si propterea illi iam non de mundo, quia renati sunt de Spiritu sancto; propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto.