monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, A, 2
Quo motus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret ; obtulit haedum caprarum, cuius carnem, secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit et ea iure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus, Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est . Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus . Quod utique non ad divinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit.