monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, A, 2
Quo motus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus, in uno viro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret; obtulit haedum caprarum, cuius carnem, secundum praeceptum angeli, et azyma supra petram posuit et ea iure perfudit: quae simul ut virgae cacumine, quam gerebat angelus, Dei contigit, de petra ignis erupit; atque ita sacrificium quod offerebatur, absumptum est. Quo indicio declaratum videtur quod petra illa typum habuerit corporis Christi; quia scriptum est: Bibebant de consequenti eos petra, petra autem erat Christus. Quod utique non ad divinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni rivo sui sanguinis inundavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below