monumenta.ch > Alcuinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 11, 3
Tertium genus est, quae per habitum et privationem fiunt; in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt caecitas et visus; in videndo enim et non videndo consistunt. Haec in eodem loco sunt; utrique namque, caecitati et visioni, in oculis locus . In tempore congruo, ut calvum non dicere, nisi si eo tempore, quo capillos habere debuerat, non habeat: capillos vero habere, vel non habere sibi oppositum est.