monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Dialectica, 11, 3
Tertium genus est, quae per habitum et privationem fiunt; in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt caecitas et visus; in videndo enim et non videndo consistunt. Haec in eodem loco sunt; utrique namque, caecitati et visioni, in oculis locus. In tempore congruo, ut calvum non dicere, nisi si eo tempore, quo capillos habere debuerat, non habeat: capillos vero habere, vel non habere sibi oppositum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below