monumenta.ch > Alcuinus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Alcuinus, de Dialectica, 5, 3
Si huic categoriae alterna conversio accidere potest? A. Etiam. Nam utrumque rationabiliter dici potest; et servus domini, et dominus servi; et simplum dupli, et duplum simpli. Et sciendum est quod semper relativa vel simul nasci vel simul exstingui oportet, ut subtracto servo dominus non est; remoto domino nec servus apparet. Ita de patre et filio. Ac ideo secundum hanc categoriae regulam miranda est Arii, vel magis miseranda, et eius quoque sociorum stulta caecitas; asserentes Filium secundum tempus Patri esse posteriorem; dum omnino constat secundum dialecticam simul consempiternum esse Filium cum Patre . Et si Deus Pater (quod nec illorum impietas audebat negare) aeternus est, utique et Filius aeternus est secundum dialecticae rationis necessitatem.