monumenta.ch

Alcuinus Alcuinus, de Dialectica, 5, 3
Si huic categoriae alterna conversio accidere potest? A. Etiam. Nam utrumque rationabiliter dici potest; et servus domini, et dominus servi; et simplum dupli, et duplum simpli. Et sciendum est quod semper relativa vel simul nasci vel simul exstingui oportet, ut subtracto servo dominus non est; remoto domino nec servus apparet. Ita de patre et filio. Ac ideo secundum hanc categoriae regulam miranda est Arii, vel magis miseranda, et eius quoque sociorum stulta caecitas; asserentes Filium secundum tempus Patri esse posteriorem; dum omnino constat secundum dialecticam simul consempiternum esse Filium cum Patre. Et si Deus Pater (quod nec illorum impietas audebat negare) aeternus est, utique et Filius aeternus est secundum dialecticae rationis necessitatem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below