monumenta.ch Plautus Show Session Trace
Search in Plautus, Amphitruo and in Codex Pal. lat. 1615 
 A,a     HELP
Plautus, Amphitruo, Actus V
Edition: unidentified
Synoptical Presentation with Other Manuscripts
(39)
bnf16234.24 r-4 Actus V
Scaena I. Bromia Amphitruo
1 BROM. Spes atque opes vitae meae iacent sepultae in pectore,
2 neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
3 ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
4 iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
5 ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
6 animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
7 caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
8 nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.
9 ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos sibi invocat,
10 strepitus, crepitus, sonitus, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
11 ubi quisque institerat, concidit crepitu. ibi nescio quis maxuma
12 voce exclamat: ?Alcumena, adest auxilium, ne time:
13 et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
14 exsurgite inquit qui terrore meo occidistis prae metu.

ENABLE LINKS PER WORD HIDE LINKS TO OTHER MANUSCRIPTS
Report an Error or Make a Suggestion

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik