monumenta.ch Petrus Blesensis Show Session Trace
Search in Petrus Blesensis, Invectiva in depravatorem operum Petri Blesensis and in Codex Cod. Guelf. 707 Helmst. 
 A,a     HELP
Petrus Blesensis, Invectiva in depravatorem operum Petri Blesensis
Edition: J.-P. Migne PL207, Paris, 1855
   
(10) faciunt te insanum.
11 Volens ergo constituere iustitiam tuam, conversus es in verba malitiae, aliosque iudicans et diffamans, venaris tibi ex aliena depravatione favorem.
12 Pro minimo tamen mihi est, ut a te iudicer, aut ab humano die.
13 Qui enim iudicat me, Dominus est.
14 Quis te constituit iudicem super nos? Tu quis es, qui iudicas servum alienum? Domino suo stat, aut cadit: stabit autem.
15 Ego vero, quem impudentius et imprudentius arguis, arguam te et statuam contra faciem tuam, ut discas non blasphemare.
16 Apponam ergo sagittas potentis acutas contra linguam dolosam, maledicam, magniloquam, scurrilem, dissolutam; loquar contra sibilos serpentis antiqui: nam in lingua tua loquitur, qui quondam in serpente locutus est.
17 Lingua siquidem detractoria, vipera est, leniter transit, et graviter percutit.
18 Membrum substantia modicum, malitia magnum, et, ut verbo B. Iacobi utar: Lingua modicum membrum est, sed plenum veneno mortifero.
19 Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, huius vana est religio.
20 Religiosum te putas, quia religionis habitum geris, sed sanctitas et lingua viperea simul esse non possunt.
21 Sane vir linguosus non dirigetur in terra; incircumcisa enim labia plurimum sordis sibi coagulant; et omne vas, quod non habet cooperculum, in lege Domini reputatur immundum.
22 Verbum Isaiae est: Cultus iustitiae silentium.
23 Utinam posuisses ostium circumstantiae labiis tuis, et non prosiluisses usque ad maledicendum! Maledici enim regnum Dei non possidebunt.
24 Ad rixas me invitas invitum.
25 Testimonio enim Salomonis: Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum, et lingua occasio est scandali, quoties in dectractionis profluvium se diffundit.
26 Qui me commorit, (melius non tangere clamo)
Flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
27 Utinam tacuisses, ut prudentior appareres.
28 Sed unde me nosti? Non exspectato vulnus ab hoste tuli
Porro licet faciem tuam non viderim, . . . . . ego te intus et in cute novi
Existimasti inique quod essem tui similis.
29 Ego quidem in opere meo simpliciter ambulabam, tu dolose agebas in lingua tua.
30 Seminabam triticum, et tu inimicus homo superseminabas zizania.
31 Noli, quaeso, loquendo sublimia gloriari, non plus sapere quam oportet.
32 Alta enim sapere mors est.
33 Et facile periclitatur qui se in alto prospiciens obstupescit.
34 Dicis, et scribis, quia me non vidisti.
35 Gaudeo plane quod me non videris.
36 Iam spiritum aspidis in te sensi.
37 Utinam me non videat oculus basilisci.
38 Invide et detractor Deo odibilis, quid me mordes? Qui enim detrahit, dicit Ecclesiastes, sicut serpens, qui mordet in occulto.
39 Si invicem mordetis et comeditis, dicit Paulus, nonne ab in

ENABLE LINKS PER WORD
Report an Error or Make a Suggestion
   

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik